Search chants

Displaying 3601 - 3700 of 63039
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
003926 A Non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum alleluia Dom. 9 p. Pent.
003927 A Non possum ego a meipso facere quicquam sed sicut audio et judico et judicium meum justum est
003928 A Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere Dom. 9 p. Pent.
003929 A Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Dom. 7 p. Pent.
003930 A Non potest filius a se facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem dicit dominus
003931 A Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia Ascensio Domini
003932 A Non recedet memoria eorum et nomen eorum requiretur a generatione et generatione Comm. Evangelistarum
003933 A Non sis mihi tu formidinis spes mea in die afflictionis meae
003934 A Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum Dom. per annum
003935 A Non tibi facimus hanc injuriam ut praeponamus tibi qualemcumque personam Joannis, Pauli
003936 A Non timeo verbera ista quae tempore transeunt et inter moras finem inveniunt alleluia Alexandri et sociorum
003937 A Non turbetur cor vestrum alleluia ego vado ad patrem alleluia Ascensio Domini
003937.1 A Non turbetur cor vestrum alleluia ego autem rogabo patrem de vobis ut maneat vobiscum in aeternum Ascensio Domini
003938 A Non turbetur cor vestrum neque formidet creditis in deum et in me credite in domo patris mei mansiones multae sunt alleluia alleluia Philippi, Jacobi
003939 A Non veritus incredulae gentis experiri feritatem quia virtutem suam praeteritarum poenarum recordatio roborabat Dionysii
003939a AV Tormentis expertus multis morte tandem assecurum se vitam sciens Dionysii
003940 A Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat Comm. Apostolorum
003941 A Non vos relinquam orphanos alleluia vado et venio ad vos alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia Dom. Pentecostes
003941:cs A Nevopustím vás sirotkuov (...) Dom. Pentecostes
003941.1 A Non vos relinquam orphanos veniam ad vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia Vigilia Pentecostes
003942 A Non vos relinquam orphanos alleluia veniam ad vos iterum alleluia Dom. Pentecostes
003943 A Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu dum loqueretur nobis in via alleluia
003944 A Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu quod non tenuimus eum in via alleluia
003945 A Nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena vade quia fides tua te salvum fecit alleluia Dom. 15 p. Pent.
003945.1 A Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit alleluia Dom. 15 p. Pent.
003946 A Nonne deo subjecta erit anima mea
003947 A Nonne hic est quem quaerunt interficere et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt
003948 A Nonne iste est David de quo canebant in choro dicentes Saul percussit mille et David decem milia in milibus suis De Regum
003949 A Nonne Moyses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem quid me quaeritis interficere
003950 A Nonne sic oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam alleluia
003951 A Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo et tu negligenter agis Inventio Stephani
003952 A Norunt infantes laudare deum qui loqui non noverant fiunt periti laude qui fuerant imperiti sermone Nat. Innocentium
003953 A Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi Exaltatio Crucis
003954 A Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi in quo est salus vita et resurrectio nostra per quem salvati et liberati sumus Exaltatio Crucis
003955 A Nos ergo Christum regem perpetuum adoramus in quo nos et vos contemnentes sanguinem nostrum parati sumus fundere Cosmae, Damiani
003956 A Nos famuli domini servos et apostolos Jesu Christi venimus adorare Fabiani, Sebastiani
003957 A Nos omnes christianos esse cognosce habebis potestati tuae subdita omnium corpora auctorem nostrum respicientes Christum animas non tenebis Mauritii et sociorum
003958 A Nos plures deos non habemus sed unus verus deus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt huic nos christiani servimus Firmi, Rustici
003959 A Nos pugnare adversus impios scimus laniare pios et concives penitus ignoramus Mauritii et sociorum
003960 A Nos qui vivimus benedicimus domino Dom. per annum
003961 A Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus Caeciliae
003962 A Nos sumus qui peccavimus domine et inique egimus munda nos a peccatis nostris quia pius es In Letaniis
003963 A Nos tibi dulcisonos canimus cum laudibus hymnos tu precibus dominum nobis placare memento Mauri
003964 A Notum fecit dominus alleluia salutare suum alleluia Nativitas Domini
003964za AV Viderunt omnes*
003965 A Novit dominus viam justorum qui in lege ejus meditantur die ac nocte Omnium Sanctorum
003966 A Novit dominus vias Innocentium qui non steterunt in vias peccatorum Nat. Innocentium
003967 A Nox praecessit dies autem appropinquabit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in die honeste ambulemus Dom. 1 Adventus
003968 A Nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui Sabb. Hebd. 1 Quad.
003969 A Nulla unquam sanctus territus potestate jura transcendens innocenter pervertit Nicolai
003970 A Numquam ad salutationem tuam numquam ad culturam tuam numquam ad palatium tuum veniemus Joannis, Pauli
003971 A Numquid est in idolis gentium qui pluat nisi tu deus aut caeli possint dare pluviam nisi tu volueris tu es dominus deus noster quem exspectamus dona nobis pluviam Ad Processionem
003971a AV Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua Pro pluvia
003971b AV Convertere domine aliquantulum
003972 A Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae Dom. de Passione
003973 A Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundum ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis alleluia Ascensio Domini
003974 A Nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo
003975 A Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum Purificatio Mariae
003976 A Nunc facies fortiter et memoria tua erit in laude ac semper pro quibuscumque petieris impetrabis Dionysii
003976a AV Et per te in nomine meo poscenti pium benignus praestabo auditum Dionysii
003977 A Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia Dom. 5 p. Pascha
003978 A Nunc supernorum sodalis emicat Vincenti corona quam tibi deus praeparavit in caelis quando prunae vernabantur sanguine Vincentii
003979 A Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat ibi Jesus cum Maria matre ejus Dom. 2 p. Epiph.
003980 A Nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni ite ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias dicit dominus Dom. 21 p. Pent.
003981 A Nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati sunt non fuerunt digni Dom. 20 p. Pent.
003982 A Nursiae provincia exortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat Benedicti
003983 A Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium Benedicti
003984 A O admirabile beati Gregorii meritum quo intercedente offa dominici corporis pars digiti auricularis sanguine cruentata inventa ac ostensa est Gregorii
003985 A O admirabile commercium creator generis humani animatum corpus sumens de virgine nasci dignatus est et procedens homo sine semine largitus est nobis suam deitatem Octava Nat. Domini
003986 A O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus Bartholomaei
003987 A O admirabile indicium sanctorum meritis Joannis et Pauli ostensum dum ad eorum sepulcra daemonia ejicerentur Terentii filius a daemonio liberatus est Joannis, Pauli
003988 A O adonai et dux domus Israel qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti et ei in Sina legem dedisti veni ad redimendum nos in bracchio extento Antiphonae Majores
003989 A O antiquis miraculis conferendum quod remissis fratribus contigit inter prandendum nam liquor parvae potionis per incrementa crescebat donec illos omnes convivas satietate vicisset Othmari
003990 A O beata benedicta gloriosa trinitas pater filius spiritus sanctus De Trinitate
003990a AV Miserere miserere miserere nobis o beata De Trinitate
003990b AV Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio o beata De Trinitate
003991 A O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti Caeciliae
003992 A O beata et benedicta et gloriosa trinitas pater et filius et spiritus sanctus De Trinitate
003992a AV Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio o beata De Trinitate
003992za AV Miserere miserere miserere nobis Octava de Trinitate
003993 A O beata infantia per quam generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero Ad Processionem
003994 A O beata infantia per quam nostri generis reparata est vita o gratissimi delectabilesque vagitus per quos aeternos ploratus evasimus o felices panni quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum in quo non solum jacuit foenum animalium sed cibus inventus est angelorum Nativitas Domini
003995 A O beata lactantium gloria quibus pro Christo contigit dedicari martyrio Nat. Innocentium
003996 A O beata Lucia quae pro Christi nomine passa es non solum in carcere missa es sed etiam cum gladio interfecta es deprecare pro nobis filium dei Luciae
003997 A O beata oboedientia qua et magistri virtus ostenditur et discipuli meritum comprobatur et humanos gressus undis ferentibus mirabiliter puerulus liberatur Mauri
003998 A O beatae passionis venerabilis gloria in qua Christus dignatus est miracula exercere Vincentii
003999 A O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes Dionysii
004000 A O beate pater Martine pium dominum Jesum pro impietatibus nostris deposce Martini
004001 A O beati viri Benedicti sancta praeconia o inaestimabilis dilectio caritatis qui dum saeculi pompam contempsit aeternae vitae conjunctus est Benedicti
004002 A O beatum pontificem qui totis visceribus diligebat Christum regem et non formidabat imperii principatum o Martine dulcedo medicamentum et medice o sanctissima anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit tamen palmam martyrii non amisit Martini
004003 A O beatum Prosperum gemma sacerdotum in cujus obitu plebs universa tristatur ordo angelorum laetatur coetus apostolorum jucundatur martyrum turba gloriatur chorus confessorum concives gratulantur chorus virginum exsultat dat in excelsis gloriam deo Prosperi
004004 A O beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax Ad Processionem
004005 A O beatum virum cujus anima paradisum possidet unde exsultant angeli laetantur archangeli chorus sanctorum proclamat turba virginum invitat mane nobiscum in aeternum Martini
004006 A O bona crux diu desiderata et concupiscenti animo praeparata suscipe discipulum ejus qui pependit in te Andreae
004007 A O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti diu desiderata et tandem concupiscenti animo praeparata Andreae
004008 A O Christi pietas omni prosequenda laude qui sui famuli merita longe lateque declarat nam ex tumba ejus oleum manat cunctosque languidos sanat Nicolai
004009 A O claviger caeli et princeps apostolorum Petre potestate tibi tradita nostrorum solve peccatorum vincula ovesque cunctas tibi a domino traditas magnifica intercessione tua fac tecum gaudere in aeterna laetitia Cathedra Petri
004010 A O clavis David et sceptrum domus Israel qui aperis et nemo claudit claudis et nemo aperit veni et educ vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis Antiphonae Majores
004011 A O caeles pudica sponsa et domini porta quam sicut invenit clausam ita reliquit intactam quem in ulnis bajulat ipsum gentes exspectant Antiphonae Majores
004012 A O caelorum domine qui cum patre sempiternus es una cum sancto spiritu audi tuos famulos veni ad salvandum nos jam noli tardare Antiphonae Majores

Pages