Antonio Olea Baeza
Universidad Complutense de Madrid
3 years 5 months
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
h04759 | CaH | Clamabimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis | 2 years 2 months ago | |
h04758 | CaH | Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies | 2 years 2 months ago | |
h04757 | CaH | Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes facientes iniquitatem stipula | Et inflamavit eos dies veniens dicit dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen | Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pinnis ejus | Et egrediemini et salietis sicut vituli de amiento | Et conculcavitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego faciam istam dicit dominus exercituum | Mementote leges Moysi servi mei quas mandavit ei in ore ad omnem Israel praeceptum atque indicia | Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis | Et convertat corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum | Ne forte veniam et percutiam omnem terram anahemate hoc est in perpetuum | 2 years 2 months ago | |
h04756 | CaH | Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum | 2 years 2 months ago | |
h04755 | CaH | Crede deo et recuperavit te dirige vuiam tuam et spera in illum | Serna timorem illius et in illo veteresce | Metuentes deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis | Qui timetis deum credite illi et non evacuabitur merces vestra | Qui timetis deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia | Qui timetis deum diligite illum et illuminabuntur corda vestra vitimetis deum dirigite | Respicite filii nationes hominum et scitote quia nullus speravit in domino et confusus est permansit in mandatis ejus et derelictus est ut quis invocavit eum et despexit illum | Quoniam pius et misericors deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | De duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | Vae dissolutis corde qui non credunt deo ideo non protegentur ab eo | De his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | Et quid facietis cum inspicere coeperit deus | Qui timent dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservavit viam illius | Qui timent dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius | Qui timent dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata ejus et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | Dicentes si poenitentiam non egerimus incidemus in manus dei et non hominum | Secundum enim magnitudinem illius sic et misericordiam ipsius cum ipso | 2 years 2 months ago | |
h04754 | CaH | Filii accedens ad servitutem dei sta in justitia et timore et praepara animam tuam a temptationem | Reprime cor tuum et sustine | Inclina aurem tuam et excipe verba intellectus et ne festines in tempore obductionis | Sustine sustentationes dei conjungere deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe | Quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis | 2 years 2 months ago | |
h04753 | CaH | Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia | 2 years 2 months ago | |
h04752 | CaH | Omnis sapientiae a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante eum | Harena maris et stellas caeli et pluviae guttas quis dinumerant | Altitudinem caeli latitudinem terrae et profundi abyssi qui mensus est | Sapientia dei precedente omnia quis investigavit | Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae a saeculo | Fons sapientiae verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna | Radix sapientiae cui revelata est et manifestara et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | Unus est altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super tronum illius et dominans deus | Ipse enim creavit illum spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est | Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam dirigentibus se | Timor domini gloria et gloriatio et laetitiam et coronam exultationis | Timor domini delectavit cor et dabit gaudium et aletitiam in longitudinem dierum | Timenti dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur | 2 years 2 months ago | |
h04751 | CaH | Haec dicit dominus justi in perpetuo vivent et apud dominum est merces eorum et cogitatio illorum aput altissimum | Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini | Quoniam dextera sua teget eos et bracchio suo defendet illos | Accipient armatura caeli illius et ornavit creaturam ad ultionem inimicorum | Induet pro torace justitiam et accipiet pro galea judicium certum | Sumet scutum inexpugnabilem aequitatem | Arguet autem duram iram in lanceam et pugnavit cum illo orbis terrarum contra insensatos | Ibunt directe emissiones fulgorum et tamquam avene curvato arcu Nobium exterminabuntur | Et ad certum locum insilient et a petrosa ira plene mittentur grandines | Et scandescet in illos aquas maris et flumina concurrent duriter | Et contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbido venti dividet illos | Et ad eremum perducit omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentiam | Melior est sapientia quam vires et vir prudens est magis quam fortis | 2 years 2 months ago | |
h04750 | CaH | In extremo diae et ultimo judicio tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum | Videntes turbabuntur impii timore horribili et mirabuntur in suabitatione inspirate salutis | Gementes pre angustia spiritus dicent in terrae poenitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes | Hii sunt quos abuimus aliquando in derisum et in similitudine inproperii | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insania et finem illorum sine honore | Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est | Ergo erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis et sol intellengetie non ortus est nobis | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem domini ignoravimus | Quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis | Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam | Cujus quam praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius et tamquam sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem | Commodis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum | Divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius | Sic et nos nati continuo desinimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere | In malignitate autem nostram consumpti sumus | Talia dixerunt et peccaverunt quoniam spes impiorum tamquam lanugo est quae a vento tollitur | Et tamquam spuma gracilis quae a procella dispargitur et tamquam fumus quae a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis | 2 years 2 months ago | |
h04749 | CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen | 2 years 2 months ago | |
h04748 | CaH | Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum | 2 years 2 months ago | |
h04747 | CaH | Semper enim quasi tumentes fluctus super me timui deum et pondus ejus ferre non potui | Si putavi aurum robur meum et si obrizo dixi fiducia mea | Si laetatus sunt super multis divitiis meis et quasi plurima repperit manus mea | Si vidi solem cum fulgeret et lunam incendentem clare et laetatum est in abscondito cor meum et obsculatus sum manu mea ore meo quae est iniquitas maxima et negatio contra deum altissimum | Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exsultavi quod invenisse eum malum | Non enim dedi ad peccandum gutur meum ut expeterem maledicens animam ejus | Sit non dixerint viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur | Foris non mansit peregrinas ostium meum viatori patuit | Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam | Si expavi ad multitudine nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacuit nec egressus sum ostium | Quis mihi tribual adjutorem ut desiderium meum omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat | Et in numero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi | Per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principium auferam eum | Si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci ejus deflent | Si fructus ejus comedi absque pecunia et animas agricolarum ejus afflixim pro frumento oriatur mihi tribulus et pro ordio spina | 2 years 2 months ago | |
h04746 | CaH | Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam | 2 years 2 months ago | |
h04745 | CaH | Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit | 2 years 2 months ago | |
h04744 | CaH | Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo de terra surrecturus sum | Et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo deum quem visurus sum | Ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non est alius | Reposita est haec spes mea in sinu meo et hereditas mea in domo meo | 2 years 2 months ago | |
h04743 | CaH | Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vane sunt | Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum | 2 years 2 months ago | |
h04742 | CaH | Juravit dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | Qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | Dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extrema terrae fulgura in pluviam fecit | Qui producit ventos de thesauris suis stultus factus est omnis homo ab scientia sua | Confusus est omnis conflator sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis | Vana sunt opera ejus et risui digna in tempore visitationis suae peribunt | Non sicut haec pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israel sceptrum hereditatis ejus dominus exercituum nomen est illi | 2 years 2 months ago | |
h04741 | CaH | Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vela vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filius notam faciet veritatem tuam | Domine salvos nos fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini | 2 years 2 months ago | |
h04740 | CaH | Domine exercituum deus Israel qui sedes super cherubim tu es deus solus omnium regnorum terrae | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus ut cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus | 2 years 2 months ago | |
h04739 | CaH | Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua | Spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis | Et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni faciem et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est | Et dicetis in illa die ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutare ejus quia requiescet manus domini in monte isto | 2 years 2 months ago | |
h04738 | CaH | Domine deus patrum nostrorum tu es deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu domine deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames | Stabimus coram te domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo non judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te | 2 years 2 months ago | |
h04737 | CaH | Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento | 2 years 2 months ago | |
h04736 | CaH | Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio | Et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta numque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumelia | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quam exspectavimus tu enim fecisti omnia haec | 2 years 2 months ago | |
h04735 | CaH | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium | 2 years 2 months ago | |
h04734 | CaH | Domine miserere nostri te enim exspectavimus | Esto bracchium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi ab exspectatione tuae dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est dominus quoniam habitavit in excelso | Implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus tuis | Divitiae salutis sapientiae et scientiae timor domini ipse thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terrae confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussas est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit dominus nunc exaltabor nunc sublimabor | 2 years 2 months ago | |
h04733 | CaH | Confitebor tibi domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es meae | Ecce deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo | Quia fortitudo mea et laudatio mea dominus et factus est mihi in salutem | Aurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et dicetis in illa diae | Confitemini domino et invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones ejus | Mementote quoniam excelsum est nomen ejus | Cantate domino quoniam magnifice fecit annuntiate hoc in universa terra | Exsulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui sanctus Israel | 2 years 2 months ago | |
h04732 | CaH | Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeternum | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnium | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego aut quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt enim omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in venerationem tui mens ista permaneat | 2 years 2 months ago | |
h04731 | CaH | Confirmatum est cor meum in domino et exaltatum est cor meum in deo salutis meo | Dilatatum est os meum super inimicos meos laetor ego in sanctitate tua quia non est alius deus quomodo tu nex est sanctus praeter te et non est justus praeter deum nostrum | Nolite gloriari et nolite alta loqui in super viam et nesciebat magniloquam ego servo quoniam deus scientiae dominus est | Deus qui parat adinventiones suas arcum potentiam infirmatum est et infirmi virtute precinci sunt | Pleni panibus minorati sunt et esurientes transierunt terram | Sterilis peperit septem et fetora in filiis infirmata est | Dominus mortificat et vivificat ducit ad inferos et reducit | Dominus pauperem et divitem facit humiliat et exaltat | Suscitata terra in opem et abstracto te erigit pauperem | Et sedere facit eum cum potentibus populi et thronum gloriae hereditat illi | Da tuo tuum obtatum et benedicet annos justi | Quoniam non in viribus potens est vir dominus infirmum facit adversarium suum dominus sanctus | Non glorietur sapiens in sua sapientia neque glorietur dives indivitiis suis neque glorietur fortis in fortitudine sua sed in eo glorietur qui gloriatur scire et intelligere dominum et facere judicium et justitiam super terram | Dominus ascendit in caelos et tonat et ipse judicavit extrema terrae | Potens est et dat virtutem regibus nostris et exaltavit cornu Christi sui | 2 years 2 months ago | |
h04730 | CaH | Attende caelum et loquar audiat terra verba ex ore meo | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi | Date magnitudinem domino deo vestro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii maculati progenies prava et perversa | Haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne haec ipse pater tuus possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabunt tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade | Statuit terminos gentium sicut numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in siti caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus | 2 years 2 months ago | |
h04729 | CaH | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniet oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem cum in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | 2 years 2 months ago | |
h04728 | CaH | Audite qui longe estis quae fecerim dicit dominus et cognoscite vicini fortitudine meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt | Oculi ejus cernent terram de longe cor tuum meditabitur timorem | Ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum | Populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudine linguae ejus in quo nulla est sapientia | Respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam | Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur | Quia solummodo ibi magnificus dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes | Non transivit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eam | Dominus enim judex noster dominus legifer noster dominus rex noster ipse salvabit nos | 2 years 2 months ago | |
h04727 | CaH | Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domine absque te tantum in te recordaremur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant | Propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut qui concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum | Salutem non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec transeat indignatio | 2 years 2 months ago | |
h04726 | CaH | Urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale | Aperite portas ingreditur gens justa custodiens veritatem vetus error abiit | Servabis pacem pacem quia in te speravimus | Sperastis in domino in saeculis aeternis in domino deo forti in perpetuum | Quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit | Humiliabit et usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem | Conculcavit eam pes pedes pauperis gressus egenorum | Semita justi recta est rectus callis justi ad ambulandum | Et in semita judiciorum tuorum domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae | Anima mea desiderat te in nocte sed et spiritus meos in praecordiis meis de mane vigilabo ad te | Cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis | Misereamur impio et non discet justitiam | In terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam domini | Domine exaltetur manus tua et non videant | Videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret | 2 years 2 months ago | |
h04725 | CaH | Cantabo nunc dilecto canticum dilecte vineae meae | Vinea facta est dilecta in loco uberi | Et maceriae circumdedi et circumfodi et plantavi vineam Sorec | Et aedificavi turrem in medio ejus et torcular fodit in ea | Et sustinui ut faceret uvas fecit tuum spinas | Et nunc homo juda et qui habitatis in Jerusalem judicate inter meae et vineam meam quid faciam vineae meae adhuc quod ei non fecerim | Quoniam sustinui ut faceret uvas fecit tuum spinas | Nunc tuum annuntiabo vobis quid factus suum vineae meae | Auferam maceriam ejus et erit in directionem et dextruam parietes ejus et erit in concultatione | Et derelinquam vineam meam et non potabitur fodietur | Et ascendunt in ea sancti in agrum in cultum spinae et nubibus mandabo de super ne pluant super eam pluviam | Vinea enim domini sabaoth domus est Israel et homo Juda novellum dilectum | Quoniam sustinui ut faceret judicium fecit tuum iniquitatem et non justitiam sed clamorem | 2 years 2 months ago | |
h04724 | CaH | Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus dominus et factus est mihi in salute | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tuae confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | Consolatus es in virtute tua in refectione sancta tua | Audierunt gentes et irate sunt dolores apprehenderunt inhabitantes Filisthim | Tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum apprehendit eos timor tabuerunt omnes inhabitantes Canaan | Decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui | Fiant tamquam lapis donec transeat populus tuus domine usque dum pertranseat populus tuus hunc quem liberasti | Induc el planta eum in monte hereditatis tuae in praeparato habitatione tua quam praeparasti tibi domine | Sanctuarium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae | Domine qui regnas in aeternum et in sempiternum et adhuc | Quia introduit aequitatus pharaonis cum quadrigis et ascensoribus in mare | Et induxit super eos dominus aquas maris filii autem Israel ambulaverunt per sicum per medium maris | 2 years 3 months ago | |
h04723 | CaH | Domine audivi vocem tuam et timui consideravi opera tua et expavi | In medio duorum animalium cognosceris cum appropinquaverint anni innotescis cum advenerit tempus ostenderis | In eo cum turbabitur anima mea in ira misericordiae memoraveris | Deus a Libano veniet et sanctus de monte Obbaco et condenso | Aperuit caelos virtus ejus et laude ejus plena est terra | Splendor ejus sicut lumen erit cornua in manibus ipsius sunt | Ibi constabilita est virtus gloriae ejus et posuit caritatem firmam fortitudinis suae | Ante faciem ejus ibit verbum et exiebit in campis pedes ejus steterunt et mota est terra | Aspexit et defluxerunt gentes et confracti sunt montes vehementer liquefacte sunt colles aeternales | Itinera secularia ejus pro laboribus vidi tabernacula Etiopum expavescent tabernacula terrae Madian | Numquid in fluminibus irae tuae domine aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus | Quoniam conscendens super aequos tuos et aequitatus tuus sanitas | Tendens et extendens arcum tuum super sceptra dicit dominus | A fluminibus scinditur terrae viderunt te et dolebunt populi | Spargis aquas in itinera dedit abyssus vocem altitudinem fantasiae suae | Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo | In lumine jacula tua ibunt in splendoribus coruscationes armorum tuorum | In comminatione tua minaberis terram et in furore tuo deducis gentes | Existi in salutem populi tui ut salvos facias Christos tuos | 2 years 3 months ago | |
h04722 | CaH | Assumpta parabola sua dixit Balaam | De Aran adduxit me Balaac rex Moabitarum de montibus orientis | Veni inquid et maledic Jacob propera et detestare Israel | Quomodo maledicam cui non maledixit dominus aut qua ratione detester quem deus non detestatur | De summis slicibus videbo eum et de collibus considerabo illum | Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur | Quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israel | N[...] moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia | Non est deus sicut homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur | 2 years 3 months ago | |
h04721 | CaH | Apprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessione coram multis testibus | Exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide et castitate | Dum venio tibi attende lectioni exortationi doctrinae | Noli neclegere gratiam que in te est que data est tibi per spiritum prophetiae cum impositione manum | Haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus | Attende tibi et doctrinae insta in illis | Hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt | 2 years 3 months ago | |
h04720 | CaH | Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae | Nationes multae de longinquo venient tibi et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen domini dei sui | Et munera sua in manibus habentes regi caelorum offerunt cum laetitia et nomen domini magnum erit in omnibus saeculis saeculorum | Maledicti omnes qui sperunt te et omnes qui blasphemant te | Maledicti omnes qui oderunt te et omnes qui dixerunt in te verbum durum | Maledicti omnes qui deponunt te et omnes qui dextruunt muros tuos et omnes qui subuertunt turres tuas et omnes qui succendunt habitationes tuas | Et benedicti erunt in te omnes qui aedificant te in aeternum | Nunc gaude et laetare cum filiis justorum quia omnes in te colligentur et benedicent dominum in aeternum | Felices qui diligunt te felices qui gaudent in pace tua et felices omnes homines qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis | Quoniam gaudebunt et videbunt omnes gaudium tuum in saecula | Anima mea benedicet dominum regem magnum qui liberavit Jerusalem | Et aedificabitur iterum domus ejus in omnibus saeculis saeculorum confitebuntur regi caelorum | Hostie Jerusalem smaragdo et safiro fabricabuntur et lapides pretiosi omnes muri tui | Turres Jerusalem gemis aedificabuntur et propugnacula ejus auro mundo | Plateae Jerusalem canticum laetitiae dicunt et per omnes vicos ejus dicetur alleluia | Benedictus dominus qui exaltat te et benedicetur in omnibus saeculis saeculorum quoniam in te benedicet omne sanctum in aeternum | 2 years 3 months ago | |
h04719 | CaH | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui | 2 years 3 months ago | |
h04718 | CaH | Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego veniam et habitabo in medio tui ait dominus | Et applicabuntur gentes multae ad dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia dominus exercituum misit me ad te | Et possidebit dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Jerusalem | Sileat omnis caro afacie domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo | 2 years 3 months ago | |
h04717 | CaH | Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus | 2 years 3 months ago | |
h04716 | CaH | Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo salutari meo | Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum corona et sponsam ornata munilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | 2 years 3 months ago | |
h04715 | CaH | Confitebor tibi domine rex et collaudabo te deum salvatorem meum | Et confiteor nomini tuo quoniam adjutor et protector factus es mihi et liberasti corpus meum a perdictione | A laqueo lingue iniquae et a labiis operantium mendatium et in conspectu adstantium factus es mihi adjutor | Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a ruigentibus paratis ad escam | De manibus quaerentium animam meam et de multis tribulationibus quae circumdederunt me | A praessura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum extuatus | De altitudine ventris inferni et a lingua quo inquinata et a verbo mendace et a rege iniquo et a lingua injusta laudavi usque ad mortem anima mea dominum et vita mea appropinquans erat in infernum deorsum | Circumdederunt me undique et non erat quid adjuvaret respiciens eram adjutorium hominum et non erat | Memoratus sum misericordiae tuae domine operationis tuae quae a saeculo sunt | Quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manu gentium | Et exaltasti super terram habitationem meam et pro morte de flenti deprecatus sum | Invocavi dominum patrem domini mei et non relinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adjutorio | Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illut in confessione et exaudita est oratio mea | Liberasti me de perdictione et eripuisti de tempore iniquo | Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen domini | 2 years 3 months ago | |
h04714 | CaH | Qui facit misericordiam salvat animam suam | Timenti dominum non occurrunt mala sed in temptatione deus illum conservat et liberavit a malo | Conclude elemosina in corde pauperis et haec pro te exoravit ad dominum | Qui praevalet manum mandata servat salus tuum animae in sanctitate et justitia | Jucunditas cordis est vitae ejus et tesauros sine defectione | 2 years 3 months ago | |
h04713 | CaH | Haec dicit dominus creans te Jacob et formans te Israel | Noli timere quia redemi te et vocavi nomini tuo meus es tu | Dum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te | Dum ambulaveris per ignem non combureris et flamma non ardebit in te | Quia ego dominus deus tuus sanctus Israel salvator tuus | Dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Sabaa pro te | Ex quo honorabilis factus es mihi in oculis meis et gloriosus ego dilexi te | Et dabo homines pro te et populos pro anima tua noli timere quoniam ego tecum sum | Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te | Dicam aquiloni da et austro noli prohibere | Afferam filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae | Et omnis qui invocaverit nomen meum in gloria mea creavi eum formavi eum et feci eum | 2 years 3 months ago | |
h04712 | CaH | Ecce servus meus suscipiam eum electus meus complacuit sibi in illo anima mea | Dedi spiritum meum super eum judicium gentibus proferet | Non clamavit neque accipiet personam neque orietur foris vox ejus | Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet | In veritate educet judicium non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra judicium et legem ejus insulae expectabunt | 2 years 3 months ago | |
h04711 | CaH | Priusquam errarem quaesivi sapientiam palam in orationem meam | Ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam | Defloruit tanquam precox uba letatum est cor meum in ea | Ambulavit pes meus iter rectum a juventute mea investigabam illam | Inclinavi modice aurem meam et excepi illam multam inveni mihi met ipsi sapientiam multum profeci in ea | Danti mici sapientiam dabo gloriam consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et confundar | Conculcata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum | Manus mea extendi in altum et insipientiam ejus luxi | Animam meam direxi ad illam et in agnitionem inveni eam | Possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non relinquar | Venter meus conturbatus est quaerendo eam propterea possidebo bonam possessionem | Dedit enim mihi dominus linguam mercedem meam et in ipsa landabo eum | Appropinquate ad me indocti et congregate vos in domum discipline | Quid adhuc retardatis aut quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer | Aperui os meum et locutus sum comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum subicite jugo | Et suscipiet anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam | Videte oculis vestris quoniam modice laborabi et inveni mici multam requiem | Ad sumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in eam | Laetetur anima vestra in misericordia ejus et non confundemini in laude ipsius | Operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo | 2 years 3 months ago | |
h04710 | CaH | Benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiduciam ejus | Et erit tamquam lignum quod aras plantatur super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et ego non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos | 2 years 3 months ago | |
h04709 | CaH | Ecce civitas virtus et salvatio nostra | Pone murum et circa murum munitione muri | Aperite portas intret plebs praecipiens veritatem qui sunt veritati et custodiens pacem | Quoniam in te speraverunt domine usque in aeternum deus magnus et aeternus | Quomodo humiliasti et deduxisti eos qui quo morabuntur in altissimis | Civitates fortissimas deiciens et deducens eas usque ad unum et conculcabunt eas pedes mansueturum et humilium | Directa facta est via justorum et praeparatum est iter sanctorum | Haec viae domini judicium speravimus in misericordia ejus et in memoria quae concupiscit animam nostram | 2 years 3 months ago | |
h04708 | CaH | Laetamini cum Jerusalem et exsultare in ea omnes qui diligitis ea | Gaudete cum ea gaudio magno universi qui lugebatis super eam | Et suggeatis et repleamini ab ubere consolationis ejus | Ut mulgeatis et deliciis afluamini ab omnimoda gloria ejus | Quia haec dicit dominus ecce ego declinabo super ea quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam suggetis | Ab ubera portabimini et super genuam blandientur vobis | Quomodo sic cui mater blandientur ita et ego consolabor vos et in Jerusalem consolabimini | Videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi erba germinabunt | Ut cognoscetur manus domini in sanctis ejus et indignabitur inimicis suis | Quia ecce dominus in igne veniet et quasi turbo quadriga ejus | Reddere indignationem furorem suum et increpationem suam in flamma ignis | Quia in igne dominus di judicabitur et in gladio suo ad omnem carnem | 2 years 3 months ago | |
h04707 | CaH | Vos sancti domini vocavimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium commedetis et in gloria eorum supervietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terram suam duplicia possidebunt | Laetitia sempiterna erit eis quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocaustum | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit dominus | 2 years 3 months ago | |
g02593a | AlV | Fundamenta ejus * | In Dedicatione Ecclesiae | 2 years 3 months ago |
g02593.1 | Al | Alleluia Diligit dominus portas Sion | In Dedicatione Ecclesiae | 2 years 3 months ago |
a07128 | A | Terribilis est locus iste * | 2 years 3 months ago | |
a02463a | AV | Luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te | 2 years 3 months ago | |
a07126a | AV | Et constituerunt illud in medio tabernaculo quo tetenderat David et obtulerunt holocausta et pacificam coram domino | 2 years 3 months ago | |
a07126 | A | Intulerunt sacerdotes et levitae altare domino in locum suum sub alas cherubim in sancta sanctorum | 2 years 3 months ago | |
a07125a | AV | Sit timor domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite | 2 years 3 months ago | |
a07125 | A | Vos sacerdotes et levitae sanctificamini et afferte aram domini dei Israel ad locum qui ei paratum est | 2 years 3 months ago | |
a07124 | A | Sub altare dei sedes accepistis sancti dei omnes intercedite pro nobis ad deum perquem quid meruistis | 2 years 3 months ago | |
001935za | AV | Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus | 2 years 3 months ago | |
003284.1 | A | In sanctis gloriosus est deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et adhuc in finem | In Letaniis | 2 years 3 months ago |
004299.1 | A | Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia | In Letaniis | 2 years 3 months ago |
204825.1 | A | Surgite sancti dei de habitationibus vestris loca sanctificate plebem benedicite et nos homines peccatores in pace custodite | Ad Processionem | 2 years 3 months ago |
a07123 | A | Benedic domine domum istam et omnes habitantes in ea quia tu domine dixisti pax huic domui benedic domine timentes te pusillis cum majoribus benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | 2 years 3 months ago | |
a02465a | AV | Eructavit * | 2 years 3 months ago | |
002912.2 | A | Fundamenta templi hujus sapientia sua fundavit eam in qua dominum caeli collaudant angeli sic ruant venti et fluent flumina non possunt eam movere unquam fundata enim est supra petram | In Dedicatione Ecclesiae | 2 years 3 months ago |
h04706 | CaH | Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite domino | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum quae domino canam psallam domino deo Israel | Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes distillaverunt aquis | Montes fluxerunt a facie domini et Sinai a facie domini Israel | Nova bella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae in fortes Israel | Tunc descendit populus domini ad portas et obtinuit principatum | Salvatae sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddon et tamen nihil tulere praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent | 2 years 3 months ago | |
h04705 | CaH | Datio dei permanet justis et profectus illius successus habebit in aeternum | Mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum eorum duplex | Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit | Pars bona mulier bona in parte bona timentium deum dabitur viro pro factis bonis | Gratia mulieris caste oblectat virum suum et ossa illius inpinguabit | Columnae aureae super vasa argentea et pedes firmi super plantas stabilis mulieris | Fundamenta aeterna supra petram solidatum et mandata dei in corde mulieris sanctae | 2 years 3 months ago | |
h04704 | CaH | Spiritus domini super me eo quod unxerit dominus me | Ad annuntiandam mansuetis misit me ut mederer contritos corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem | Et praedicarem annum placabilem domino et diem ultionis deo nostro | Et ut consolarer omnes flentes et ponerem lugentibus in Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu et palleum laudis pro spiritum meroris | Et vocabuntur in ea fortes justitiae plantatio domini ad glorificandum | Et edificabunt deserta a seculo et ruinas antiquas erigent | Et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generatione et generatione | Et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et uinitores vestri erunt | 2 years 3 months ago | |
h04703 | CaH | Laudem dicite domino deo nostro omnes servi ejus et qui timetis eum pusilli et magni | Salus et claritas deo nostro quoniam justa et vera sunt indicia ejus | Et audivi tamquam vocem tonitrorum validorum et tamquam sonitum aquarum multarum dicentium alleluia | Quoniam regnabit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exultemus et demus gloriam deo | 2 years 3 months ago | |
h04702 | CaH | Vidi signum in caelo magnum et admirabile angelos septem habentes septem plagas novissimus quoniam in ipsis consumata est omnis indignatio dei | Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius non adoraverunt neque habuerunt numerum nominis ejus stantes super mare vitreum habentes citharas dei et cantantes canticum nobum Moysi servi dei et canticum agni dicentes | Magna et mirabilia opera tua domine juste et vere sunt viae tuae rex omnium gentium | Quis non timet domine et magnificat nomen tuum quoniam solus justus es | Quoniam omnes gentes venient et adorabunt te domine quoniam justa et manifesta sunt opera tua domine | 2 years 3 months ago | |
h04701 | CaH | Tollam vos de gentibus et congregabo vos de universis et adducam vos in terram vestram | Et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis suis mandabo vos | Et dabo vobis cornobum et spiritum novum ponam in medio vestris | Et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestris | Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operamini | Et habitabitis in terram quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in dominum | 2 years 3 months ago | |
h04700 | CaH | Nolite credere amico et nolite confidere induce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui | Quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam et nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus | Ego ad dominum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum audiet me deus meus | Ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam | Cum sedero in tenebris dominus lux mea est iram domini portabo quoniam peccavi ei | Donec judicet causam meam et faciet judicium meum educet me in luce videbo in justitiam ejus | Et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est dominus deus tuus | 2 years 3 months ago | |
h04699 | CaH | Contrititum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus | 2 years 3 months ago | |
h04698 | CaH | Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota diem omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum | 2 years 3 months ago | |
h04697 | CaH | Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in fame et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repentem quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in morte | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis | 2 years 3 months ago | |
h04696 | CaH | Tu scis domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persecuntur me | Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminationem replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea disperabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium | 2 years 3 months ago | |
h04695 | CaH | Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam meam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me et vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis | 2 years 3 months ago | |
h04694 | CaH | Domine domine deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors | Qui solus est rex bonus solus prestans solus justus omnipotens et aeternus | Qui liberas Jerusalem de omni malo qui fecisti pater electos et sanctificasti eos | Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuum et sanctifica congrega dispersionem nostram | Libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es deus noster | Afflige conprimentes et contumeliam facientes in superbia | Constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses | 2 years 3 months ago | |
h04693 | CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum | 2 years 3 months ago | |
h04692 | CaH | Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi | 2 years 3 months ago | |
h04691 | CaH | Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur panem | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manibus eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster | Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur renova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | 2 years 3 months ago | |
h04690 | CaH | Clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum | Me enim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt | Quasi gens quae justitiam fecerit et quae judicium dei sui non dereliquerit | Rogant me judicia justitiae appropinquare deo volunt | Quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animas nostras et nescisti | Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis | Ecce ad lites et ad contentiones jejunatis et percutitis pugno impie | Nolite jejunare sicut usque in hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester | Numquid tale est jejunium quod elegi per diem affligere hominem animam suam | Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere | Numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem domino | Nonne hoc est magis jejunium quod elegi | Dissolve colligationes impietatis solve fasciculos deprimentes | Dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus dirumpe | Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam | Cum videris nudum operi ei et carnem tuam ne despexeris | Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur | Et anteibit faciem tuam justitiam et gloria domini colliget te | Tunc invocabis et dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum | 2 years 3 months ago | |
h04689 | CaH | Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum | 2 years 3 months ago | |
h04688 | CaH | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | 2 years 3 months ago | |
h04687 | CaH | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum | Aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius | Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel | 2 years 3 months ago | |
h04686 | CaH | Juravit dominus in dextera sua et in bracchio fortitudinis suae | Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti | Quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt dominum et qui comportant illud bibent in atriis sanctis meis | Transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter eligite lapides | Elevate signum ad populos ecce dominus auditum fecit in extremis terrae | Dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram ipso | Et vocabunt eos populus sanctus redempti a domino tu autem vocaberis civitas quaesita et non derelicta | 2 years 3 months ago | |
h04685 | CaH | Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens | Separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel | 2 years 3 months ago | |
h04684 | CaH | Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta | Quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit popule meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion | 2 years 3 months ago | |
h04683 | CaH | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | 2 years 3 months ago | |
h04682 | CaH | Haec dicit dominus redemptor Israel sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum | Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter dominum quia fidelis est et sanctum Israel qui elegit te | Haec dicit dominus tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui | Et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dispersas | Ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris sunt revelamini | Super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum | Non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit illos | Et ponam omnes montes meos in via et semitae meae exaltabuntur | Ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi | Laudate caeli et exsulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur | 2 years 3 months ago | |
h04681 | CaH | Cantate domino canticum novum laus ejus ab extremis terrae | Qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulae et habitatores earum | Sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar | Laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt | Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt | Dominus sicut fortis egredietur et sicut vir proeliator suscitabit zelum | Vociferabitur et clamabit et super inimicos suos confortabitur | Tacui semper silvi patiens fui sicut pariens loquar | Dissipabo et absorbebo simul desertos faciam montes et colles et omne germen eorum exsiccabo | Et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam | Et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam | Ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta | 2 years 3 months ago | |
h04680 | CaH | Ecce dominus deus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit foetas ipse portabit | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderabit | Quis appendit tribus digitis molem terrae et librabit in pondere montes et colles in statera | Quis adjuvit spiritum domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi | Cum quo inid consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiae et erudibit eum scientia et viam prudentie ostendit illi | Ecce gentes quasi stille situle et quasi momentum instatere reputate sunt | Ecce insulae quasi pulvis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum | Omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt ei | 2 years 3 months ago | |
h04679 | CaH | Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi | Quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus | Exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester | 2 years 3 months ago | |
h04678 | CaH | Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducit retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum | In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | 2 years 3 months ago | |
h04677 | CaH | Deus judicii dominus beati omnes qui exspectant eum | Populus enim Sion habitabit in Jerusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui | Ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi | Et dabit vobis dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum | Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum et aures tuae audient verbum post tergum monentis | Haec via ambulate in eam et neque ad dexteram neque ad sinistram | Et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui | Et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei | Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae et uberrimus et pinguis | Pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram | Commixtum migma comedent sicut in area ut ventilatum est | Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres | Et erit lux lunae sicut lux solis erit lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum | In die qua alligaverit dominus vulnus populi sui et percussuram plagae ejus sanaverit | Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum | Labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans | Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium collium ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum | Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem domini ad fortem Israhel | Et auditam faciet dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis | Allidet in turbine et in lapide grandinis | A voce enim domini pavebit Assur virga percussus | Et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum | In tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eum | Flatus enim domini sicut torrens sulphuris succendens eam | 2 years 3 months ago | |
h04676 | CaH | Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini | Spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet | Sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis | Et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquas maris operientes | In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum | 2 years 3 months ago |
No results.