Sq

Sequence

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 351 - 400 of 1941 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah09049 Sq O qui caelorum contines regna | Dolentum qui consolatio comprobaris unica | Umbrosae qui fles Jerusalem ruitura moenia | Nosmet a ruina vera petimus libera | Praevenire tua nostra tribue lamenta | O anima miserrima hoc lamento signata | Quae diem transitoriam hic celebras deflendam | Malis absconsis time ventura tempora | In die poenas ne perferas aliena | Ne vallo circumdata depressa angustia requiras latibula | Ne terrae consternata lapidibus vacua ipsis gemas misera | Visitationis quia praesentis inscia | Delectationes tuas sequeris avida | Exclama peccavimus reatum cognoscimus detur gratis venia | Ad te jam confugimus a malis eruamur refugium domine | Te da demus ut gratias per cuncta saecula
ah09056 Sq Novum vas est Elisaeo allatum quod sal in eo mittat summus opifex | Auro tectam omni parte mira fabrefecit arte arcam primus artifex | Templum dei consummatum legitur et consecratum in mense septembrio | Ita clarum sic electum nusquam opus est perfectum mundi ab exordio | Virgam siccam fronduisse vellus rore maduisse ignem rubum non ussisse sacra prodit pagina | Ista cuncta sed et plura quae commemmorat scriptura quando legis parum cura quia sunt velamina | Totum quod est honestatis virtutis et claritatis in scripturis positum | Ad honorem tuum pia virgo mater o Maria esse scimus editum | Sedes deo praeparata fiscella bituminata matris alvo consecrata nata mundo hodie | Manna nostrum tu servasti quo nostri sunt patres pasti sed et nos dum sumus casti pascimur quotidie | Arca tu es deaurata domus bene columnata porta viris observata soli deo pervia | Rite tu vas Elisaei rite domus dicta dei qua curantur omnes rei sumentes praesidia | Illustri de stirpe nata in salutem nobis data flecte natum precibus | Esse sui cohaeredes ut possimus ubi sedes multae in caelestibus Nativitas Mariae
ah09062 Sq Salutata caelitus mater fit divinitus passa nil puerpera | Stilla dulcis mamma filio in quo salus nec in alio spes est ulla miseris | Non in aula nec in solio hic hic vagit in praesepio infans terror inferis | Foenum jacet strictum fascia verbum patris plenum gratia pacti memor foederis | Cerne stellam audi filia num tui nati sit gloria tam canora superis | Hic est ille hic revera risus Sarae cum de sera Isaac suscipitur | Dona date fide mera hic est gentes in quo vera vobis salus mittitur | Serva mater ad cunabula pascens agnum intra stabula te pascentem suaviter | Mater inquam sine macula laudi preces jungant saecula te cantando jugiter | Gemma caeli porta veniae tuae florem pudicitiae placa regem gloriae | Quos antiquae fraus astutiae morti dedit et miseriae duc ad portum gratiae De BMV Nat.
ah09063 Sq Gaude turba fidelium mentis colens martyrium ejus quae dedit filium in mortem pro miseris | Sed gaudendo compatere matri desolatissimae cum digna gratitudine effectu pietatis | Nati condolet sic poenis ut congaudeat redemptis ex fervore caritatis cui non est similis | Datur mater discipulo cum maximo mysterio Joannis sub vocabulo quivis venit fidelis | Gratias tibi domina quod mater facta es nostra sub cruce salutifera filio cooperans | Age sic grates filio pro tam grandi sacramento tuorum ut devotio semper hinc sit jubilans
ah09065 Sq Jesu Christi matri laus sit gloria dicta Jesu | Gratiarum actio laus et jubilatio pro nobis mortuo quondam nunc vivo | Solus nobis obiit sed non solus revixit multos sed conduxit regno divo | Laetemur hinc omnes Christo conresurgentes et matri tanti victoris devoti simus omnibus horis | Gaude nunc Maria virgo clemens et pia congaude Christo viventi piisque votis nostris consenti | Vicit regnat imperat immortalis vere Jesus quem nobis dona videre | Jesu fili virginis nostri miserere tibi matrique fac nos placere De BMV TP
ah09066 Sq Gaude virgo gratiosa verbum verbo concepisti | Gaude tellus fructuosa fructum vita protulisti | Gaude rosa speciosa vernans Christo resurgente | Gaude mater gloriosa Christo caelos ascendente | Gaude fluens deliciis nunc rosa juncta lilio | Emunda nos a vitiis et tuo junge filio De BMV
ah09067 Sq Gaude eia unica columba speciosa sponsa superno regi consociata | Beata semper dei genetrix pia virgo Maria | Precamur alma preces exaudire digneris et nostras | Praeclara dies nobis instat quam temporum affert orbita revoluta | Haec sollemnitas est hodie et festivitas nostra merito veneranda | Celebremus eam lingua vocifera gratulemur in ea corde pio dominum laudantes mente pura | Ut delicta nostra tergat manu sua summa pia gratia nostra conserventur et corpora custodita | De gente fera nos libera Normannica quae nostra vastat deus regna | Senum jugulat ac juvenum et virginium puerorum quoque catervas | Depelle precamur cuncta nobis mala converte rogamus supplices domine nos ad te rex gloriae es qui vita pax salus pia spes et firma | Dona nobis pacem atque concordiam largire nobis spem integram fidem simul veram caritatem continuam concede nobis et perfectam | Sanctorum precibus nos adjuvemur ad haec impetranda | De quorum passione gratulemur modo gloriosa | Laus sit et par gloria trinitati quam maxima cuncta per saecula Assumptio Mariae
ah09068 Sq Mater misericordiae stirpis puella regiae | Primordium laetitiae humanae causa veniae | Sedes sapientiae via paenitentiae domus pudicitiae relevamen et solamen miseris et tristibus medicamen adjuvamen lapsis paenitentibus | Firmamentum documentum castis et humilibus supplementum nutrimentum cunctis indigentibus aliis virginibus pulchrior in omnibus ornata monilibus | Cantibus celebribus cantanda fideliter | Vocibus supplicibus jucunda suppliciter | Alma regina lux matutina | Stella marina forma divina | Imperatrix omnium firma spes credentium praemium pretium gaudium salus es fidelium janua caelestium | Consolatrix supplicum prophetarum canticum unicum mysticum caelicum decus es angelicum promissum Davidicum | Genus regale vas spiritale | Templum virginale donum speciale | Gemma castitatis flos virginitatis norma sanctitatis felix dicta virgo pura simul et puerpera maritalis tori jura nesciens et foedera | Jesum nobis placatura semel petit aethera sine fine regnatura mole carnis libera justis laus aeterna die hodierna transcendens superna | Lilium pudoris myrthus et honoris | Sui genitoris mater et pastoris | Qua neque melior neque felicior mulier habetur | Qua nulla prior neque posterior partu videtur | Origo clementiae titulus prudentiae | Speculum justitiae sedes sapientiae | Fons virtutis nimiae dulcis et diligenda | Per quam porta gloriae fuit aperienda | Per quam inclyta lux est edita | Per quam reddita vitae praemia | Super choros angelorum regnat exaltata | Maria regis caelorum genetrix beata | Nimis honorata mater et beata Assumptio Mariae
ah09073 Sq Lux illuxit festive celebris qua terrenis Maria tenebris felix eripitur | Et aeternae lucis ad solium juxta regem regina filium mater assumitur | Ad honorem matris et gloriam ascendenti procedit obviam Christus alacriter | Et agentes diem laetitiae omnes cives beatae patriae occurrunt pariter | Affluentem castis deliciis et vernantem rosis ac liliis juvat adspicere | Juvat arcam dei cum canticis ordinatis choris hymnidicis sursum deducere | Admirantur humilem virginem cujus omnem transcendit ordinem praecelsa dignitas | Nec est tristi locus invidiae nam ipsius congaudet gloriae cunctorum caritas | Recognoscunt hanc esse feminam quae ruinam replens angelicam caelos laetificat | Mundus omnis hanc esse dominam et reginam cunctis beneficam sentit ac praedicat | Eia deo prae cunctis proxima quae cum eo regnas in anima simul et corpore | Claro tui conspectu filii tecum frui fac nos exsilii transacto tempore Assumptio Mariae
ah09074 Sq Salve sancta dei parens virga Jesse flos non arens veri solis regia | Forma vitae fons virtutis porta lucis spes salutis vallis nostrae gloria | Mundi jubar stella maris lux praefulgens singularis jure privilegii | Virgo gignens genitorem luna mundo dans splendorem de splendore filii | Spes humani generis sanctitatis speculum | Arca novi foederis novae pacis vinculum | Per te virgo reformatur dei pax et hominum | Per te mundo salus datur et medela criminum | Per te cedit hostis victus coit vulnus et inflictus olim dolor exsulat | Cadit accusator fratrum et in lacum missus atrum draco magnus ejulat | Virgo mater mater dei mater unigeniti | Te laudamus quamvis rei per te deo geniti | Ora patrem ora natum nostrum tollat ut reatum et clementer deleat | Ut post onus servitutis libertatis ac salutis porta nobis pateat Die 3 p. Assump.
ah09075 Sq Vergente mundi vespere sereno fusus sidere caeli procedit radius | Inducto carnis onere sacro dependes ubere patris aeterni filius | In Gedeonis vellere et in rubi caractere praesignaturus cernitur | Cujus aperto latere cedit velamen litterae et lex vetus exponitur | Sacramenta novae legis in pressura Christi regis et in crucis ludibrio | Planctum docet Jeremiae et languores Isaiae regis alti suspendio | Virgo sidus singulare virgo mundi luminare Christi profusa genibus | Illi refer latus lora spinas clavos et perora istis intercessoribus
ah09077 Sq Ave dei genetrix caelestium terrestrium infernorum domina | Tu suavis universis fructifera suavitatem dans odoris virgula | Ut fructus tui ventris crescat in nobis in misericordia uberi | Participationis ejus in idipsum fac nos participes fieri | O quam divinitas obumbrat virtus spiritu principali repleta | Ejusdem spiraminis sub umbra tu nos protegas in pace perpetua | Tu plena salutaris gratiae quam inhabitat plenitudo deitatis | Medicinam da mentis et carnis ut inhabitet virtus spiritus in nobis | Repleatur in bonis desiderium te colentium in laetitia | Ad gloriam nominis tui filii cui laus honor sit per saecula De BMV
ah09078 Sq Salve nobilis puerpera exaltata super ethera sancta Maria | Salve lux solaris fulgida stella maris virgo singularis dulcis Maria | Verbo fecundaris patrem filia paris nec partu gravaris sancta Maria | In quam tam mira genitura nihil suum habet natura dulcis Maria | Sed verum solem paritura incorrupta manes et pura sancta Maria | Solo nutu spiritali paruit ordo naturae regi regum novo jure ut in partu demonstratur dulcis Maria | Nam in aula virginali repromissus Emmanuel quem praesignavit Gabriel miro modo humanatur sancta Maria | Nulla te infecit macula quae sanguine lavantem saecula virgo generasti dulcis Maria | Dura priscae legis fercula in lactea gratiae pocula partu commutasti sancta Maria | Caeli rorem campi florem ex te accepimus dulcis Maria | Novum lumen verum numen per te adoramus sancta Maria | Tu virga castitatis profers florem aeternitatis dulcis Maria | Decus virginitatis pollens flore divinitatis sancta Maria | Nunc stipata caelestibus manum tuis supplicibus praebe in hoc exsilio dulcis Maria | Ut qui misere vivimus sub carnis gemimus supplica tuo filio sancta Maria | Non nos velit derelinquere sed jam dignetur respicere o Maria virgo pia matrum gloria De BMV
ah09079 Sq Omnis ager scripturarum tui ventris germen clarum virgo mater redolet | Omne semen aerumnarum quidquid Eva dat amarum ille fructus abolet | Anus Sara dum fetatur domus Abrahae collaetatur matri diu sterili | Aula caeli jucundatur quia salus ex te datur mundo diu flebili | O Maria mater Christi rubus ille tu fuisti ignis quem non nocuit | Ignem verbi tu gessisti corruptelam nec sensisti sic nos fides docuit | Manna caelo pluit verum quando venit auctor rerum virginis in uterum | Qui cruoris sui merum vitis vera dans sincerum mutat ritus veterum | Arens virga germinavit virgo feta terminavit culpam primae feminae | Pater verbum seminavit caro verbum generavit sine viri semine | Rore vellus inundatum signat pneuema tibi datum multiformis gratiae | Arvum circa desiccatum dat Judaeum jam privatum conditoris facie | Deus pater hoc juravit quod de fructu ventris David regni thronum sedeat | Vere fructus ventris David princeps pacis jam regnavit nunc captivus redeat | Illud tuum mundum pectus quo quievit deus tectus humano sub corpore | Salomonis erat lectus viris bonis circumspectus nocturno sub tempore | Ecce constat jam completum Isaiae magni laetum illud vaticinium | Virgo praegnans dedit fetum quo fugavit mortis metum hostis et dominium | Porta clausa te signavit per quam solus rex intravit serato signaculo | Hoc et lapis praemonstravit quo nil homo laboravit abscissus miraculo | Virgo templum deitatis plena summae pietatis nos indignos respice | Quo redundas praesta gratis ut in tuae claritatis sorte simus effice De BMV Nat.
ah09081 Sq Mirum fit oraculum Gabrielis ore caeli tabernaculum terrae claudunt orae lucent virtutis honore | Anna gerit flosculum fusum fructus rore vesper fert crepusculum lucentis aurorae praegnans mirabili more | Terra stellam genuit vitandam fulgore virgo nata claruit caelesti splendore morbidos vigore fons erumpens imbuit aridos liquore | Tu virga quae canduit virens in candore quae pubendo caruit radicis humore vita puriore nam nascendo splenduit Libani virore | Res mira conspicitur sphaera puncto clauditur maximus minore | Fons a stilla geritur sol a stella gignitur fructus est in flore | Dulcor mari mittitur decor carni jungitur humili pudore | Ima summis nascitur Rhinoceros capitur virginis amore | Expavescit ratio purae fit purgatio deus est oblatio lege fit redemptio pro legislatore | Implens corda gaudio ora vaticinio senem docet unctio matrem nati gladio transfigi dolore | Mors distendit sepulcri regiam dum extendit sol stolam regiam terra tendit ad solis regiam cum decore | Apprehendit flos fructus gratiam jam impendit ros mundo pluviam dum ascendit surgens ad gloriam cum honore | Regni dei sceptrum fons olei sol diei templum sapphirei nostrae spei fac fructum provehi cum fervore | Jubilaei lex anni rorei per te rei merentur revehi sis lux rei sis splendor fidei cum dulcore | Verni floris decor effloruit nostris choris dulcor insonuit nostri plausus | Tu vas roris en sanguis patuit veli poris haerens qui latuit velo clausus | Laus lux lex laetitia monstrant mirabilia virginalis veli | Vita virtus venia praestantur et praemia vernat ara caeli | Mens devota promens vota vigilet dulcis nota cantus nota jubilet matri dei | Munda lota vita tota rutilet ne commota mens vel jota ventilet verae spei | Arca sanctuarium lex templum sacrarium tunc velo velata nunc sunt revelata | Flos rosa rosarium virens viridarium sit velum ornata virgine sacrata | Jesu prelum sudor ros sanguinis ornat velum Mariae virginis in Ruthena | Ergo zelum praesentis agminis duc ad caelum virgo vi flaminis laude plena De BMV
ah09082 Sq O si mihi rhetorica vis tota philosophica | Totus chorus Apollinis sic aspiret ut virginis | Digne promam praeconia quae mater est et filia sui patris | Hic res certant contrariae non obstat pudicitiae nomen matris | Hic ratio deluditur hic argumentum fallitur | Dum mater non corrumpitur nec virgo partu laeditur | Naturae lex convertitur vim majestas patitur deificae | Qui vim naturae tribuit hanc immutare potuit mirifice | Obstupescit mentium credulitas sensualis deficit profunditas | Dum tumescit uterus virginitas maritalis ubi est fecunditas | O vere prae ceteris admiranda dignitas virginis quae meruit gratiam divinitus | Ut naturae veteris solveretur finitas virgo ventre tumuit impraegnata caelitus | O felix puerpera singularis honoris | Cujus exstant viscera expertia doloris | In partu non corrumperis post partum flore frueris virginei pudoris | Tu via viris invia tori virilis nescia es mater genitoris | Tu castitatis speculum tu lilium candoris virtutum receptaculum tu balsamus odoris | Tu nardus aromatica tu verbi dei cella tu stella non erratica tu fluctuum procella | Tu florum flos virtutum dos tu scirpea fiscella propinans lac et mella | Tu noctis lux caecorum dux tu claritatis stella tu optima puella | Tu vas imbutum nectare virtutum sine compare tu trinitatis templum | Tu aequitatis semita humilitatis orbita munditiae exemplum | Tu de stirpe Davidica ex Jacob stella orta tu visio prophetica Ezechielis porta | Tu lilium convallium tu spes desperatorum humilium refugium solamen miserorum | O Maria tu virtutum regina | Vitae via tu mortis medicina | Virga Jessea tu vellus Gedeonis | Arens area tu rubus visionis | Tu thurea tu myrrhea tu thronus Salomonis | Tu mellea tu rosea tu fons salvationis | Per te stat lex te regem rex monilibus ornavit ceu sponsam decoravit | Tu vitae pax amoris fax tu reconciliatrix salutis reparatrix | Hoc carmen tibi offero o dulcis et decora pro me peccante misero tu filium exora | Tu mihi fac propitium suprema mortis hora tu mihi fer auxilium et veni sine mora | O rutilans aurora De BMV
ah09083 Sq Salve sanctarum sanctissima | Ave piarum piissima | Stirpis regia vitae via laus sanctorum spes reorum virgo Maria | Tu solaris stella maris clausus hortus vitae portus plena gratia | Nam illa saeva mulier Eva decipi digna fraude maligna | Jus subit mortis abstulit sortis primae gaudia carens patria | Sed diram tulit mortem primam reddidit sortem virgo Maria | Conceptu sacro suo miroque partu tuo plena gratia | Namque regali ac prophetali stemmate orta vitae fit porta virgo Maria | Quae sine viro ordine miro genuit deum hominem verum plena gratia | Sed ut sol radio sic suo filio virgo Maria | Pulchrior videtur castior habetur plena gratia | O qualis femina cunctorum domina | Post deum unica spesque salvifica | Ergo tuorum vota servorum suscipe pia virgo Maria | Dans prece pia date venia caeli gaudia plena gratia De BMV
ah09084 Sq Ave speciosissima virgo (...)
ah09085 Sq Mundamini mundamini laudantes matrem dni (...)
ah09086 Sq Salve stella mundi lumen (...)
ah09087 Sq Mellis stilla maris stella cujus dulcor vincit mella (...)
ah09088 Sq Ave maris stella mellis celi cella (...)
ah09091 Sq Salve regina glorie Maria stella maris (...)
ah09092 Sq Salve mater celi porta virga florens et exorta (...)
ah09096 Sq Virgo mater gratulare digna deum generare (...)
ah09097 Sq Flos de spina procreatur et flos (...)
ah09099 Sq Ave regis bine legis thronum candens ebore (...)
ah09103 Sq Ad honorem invictorum adthletatum qui celorum (...)
ah09104 Sq Gratuletur hoc die sacro canentes (...)
ah09109 Sq Psallat laude competenti (...)
ah09110 Sq Sonent ympni deo digni in hac die tam insigni (...)
ah09111 Sq Exsultemus gaudeamus concordi laetitia (...)
ah09117 Sq Voce precelsa Christi clara magnalea (...)
ah09119 Sq Chori nostri iubilent regi symphoniam (...)
ah09121 Sq Laetabundus Andream collaudat mundus alleluia (...)
ah09126 Sq Ave Anna laude magna mater matris summi patris (...)
ah09127 Sq Sancte anne devotus decantet chorus aeuia (...)
ah09131 Sq Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium Annae
ah09140 Sq Deo regi confessorum psallat chorus angelorum (...)
ah09142 Sq Corda sursum eleventur (...)
ah09144 Sq Felix virgo Barbara ex stirpe regum genita (...)
ah09154 Sq Laudes regis sempiterno festo chorus (...)
ah09155 Sq Tuum mundo toti bavo sed presertim fit in harlem (...)
ah09156 Sq Magna laudum ymnorumque promamus (...)
ah09158 Sq Benedicti merita ut reboant (...)
ah09159 Sq Benedicto psallat laetus iste coetus alleuia | Quem perfudit primo flore miro more lux divina | Puer signis floruit quia pure coluit creatorem | Vas quod casu fregerat prece munda reparat ad vigorem | Ad desertum evolat nudus crucem bajulat salvatoris | Ibi carnem macerat ibi pugnans superat vim ardoris | Dum sic Christo militat turmas fratrum excitat ad aeterna | Quibus dux ut patuit apta loca statuit ter quaterna | Eja pater pauperum per te noxas scelerum ignemque tartareum evadamus | Tuis fer auxilium ut post hoc exsilium tecum dei filium videamus | Ora pro tuorum statu filiorum in conspectu summi regis | Ut nos a peccatis mundet perpetratis et det esse dextrae gregis Benedicti
ah09162 Sq Auge fidem plebs devota (...)
ah09166 Sq Gaude caelum terra plaude (...)
ah09167 Sq Dum caelestis figulus ut sui fidelibus (...)
ah09171 Sq Iubar miri luminis sydus (...)

Pages