Cantus Index
15 years 2 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| 002103 | A | Datum est opus eorum in veritate ideo in terra sua duplicia possidebunt et laetitia sempiterna erit eis in Christo | Matthaei | 14 years 1 week ago |
| 002104 | A | De caelo veniet dominator dominus et in manu ejus honor et imperium | 14 years 1 week ago | |
| 002105 | A | De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum neque filius nisi pater solus | Dom. 26 p. Pent. | 14 years 1 week ago |
| 002106 | A | De fructu ventris tui ponam super sedem meam | Nativitas Domini | 14 years 1 week ago |
| 002107 | A | De hac vero vita postquam migravit aperientes capsellam invenerunt in ea cilicium et catenam aeream sanguine aspersam | Galli | 14 years 1 week ago |
| 002108 | A | De hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me alleluia | Dom. 3 p. Pascha | 14 years 1 week ago |
| 002109 | A | De Jerusalem exeunt reliquiae et salvatio de monte Sion propterea protectio erit huic civitati et salvabitur propter David famulum domini alleluia | In Letaniis | 14 years 1 week ago |
| 002110 | A | De Jesse progenie processit virgo Maria in cujus thalamum introivit spiritus altissimi | Nativitas Mariae | 14 years 1 week ago |
| 002111 | A | De manu filiorum alienorum libera me domine | 14 years 1 week ago | |
| 002112 | A | De manu omnium qui nos oderunt libera nos domine | 14 years 1 week ago | |
| 002113 | A | De multis pauca quae per beatum Dominicum Dominicus gessit attingamus miracula | Dominici Silensis | 14 years 1 week ago |
| 002114 | A | De necessitatibus nostris libera nos domine | Sabbato per annum | 14 years 1 week ago |
| 002115 | A | De nocte surrexit ignorantiae dedit praedam verbi domesticis et cibaria fidei ancillis suis | Afrae | 14 years 1 week ago |
| 002116 | A | De profundis clamavi ad te domine | 14 years 1 week ago | |
| 002021 | A | Cum palma ad regna pervenerunt sancti coronas decoris meruerunt de manu dei | Comm. plurimorum Martyrum | 14 years 1 week ago |
| 002022 | A | Cum patroni festa instauratur discipulorum corda laetificat veneratio impensa magistri | Germani Parisien. | 14 years 1 week ago |
| 002023 | A | Cum pervenisset ad locum ubi crux erat parata videns eam a longe exclamavit dicens salve crux pretiosa accipe me ab hominibus et redde me magistro meo | Andreae | 14 years 1 week ago |
| 002024 | A | Cum pervenisset beatus Andreas ad locum ubi crux parata erat exclamavit et dixit o bona crux diu desiderata et jam concupiscenti animo praeparata securus et gaudens venio ad te ita ut et tu exsultans suscipias me discipulum ejus qui pependit in te | Andreae | 14 years 1 week ago |
| 002025 | A | Cum proficiscendi tempus instaret beatum Gallum febris invasit | Galli | 14 years 1 week ago |
| 002026 | A | Cum psalmis deo et hymnis sancti viri vota persolverent Afra stupens et tremebunda insoliti quid sibi hospites velint est admirata | Afrae | 14 years 1 week ago |
| 002027 | A | Cum quo Rusticum et Eleutherium archidiaconum persecutionis furor invenit | Vigil. Dionysii | 14 years 1 week ago |
| 002028 | A | Cum rediret e sepulcro beatissimi Dominici quidam adolescens a nativitate mutus usum loquendi quem natura perdiderat virtute ipsius recepit | Dominici Silensis | 14 years 1 week ago |
| 002029 | A | Cum repente viribus corporis coepit destitui tunc moeror et luctus omnium vox plangentium unaque precantium ne pastor oves deserat | Martini | 14 years 1 week ago |
| 002030 | A | Cum respexisset Petrus crucem lacrimas fundebat prae gaudio non sum dignus caput sursum ponere sed declinare vultum in terra alleluia | Petri | 14 years 1 week ago |
| 002031 | A | Cum reverteretur Joannes de exsilio viduam suscitavit et juveni vitam restituit | Joannis Evang. | 14 years 1 week ago |
| 002032 | A | Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae et coeperit judicare saeculum per ignem tunc assistent ante eum omnes chori angelorum et congregabuntur ante eum omnes gentes tunc dicet his qui a dextris ejus erunt venite benedicti patris mei possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi et ibunt impii in supplicium sempiternum justi autem in vitam aeternam et regnabunt cum deo in saecula | Dom. 2 Quadragesimae | 14 years 1 week ago |
| 002033 | A | Cum sero esset factum erat navis in medio maris et Jesus solus in terra | Sabbato post Cineres | 14 years 1 week ago |
| 002034 | A | Cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad Jesum et curabantur | 14 years 1 week ago | |
| 002035 | A | Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam | Afrae | 14 years 1 week ago |
| 002036 | A | Cum sublevasset oculos Jesus et vidisset maximam multitudinem venientem ad se dixit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hi ipse enim sciebat quid esset facturus | Dom. 4 Quadragesimae | 14 years 1 week ago |
| 002037 | A | Cum surrexisset dominus Jesus a cena posuit vestimenta sua coepit lavare pedes discipulorum suorum et tergere linteo quo erat praecinctus imitemur ergo eum ut habeamus pacem in regno suo | Ad Mandatum | 14 years 1 week ago |
| 002038 | A | Cum totum vitae suae tempus purus et innocens duceret terrestria sperneret ad caelestia semper anhelaret ejusdem urbis episcopus electus et ordinatus est | Blasii | 14 years 1 week ago |
| 002040 | A | Cum turba plurima conveniret ad Jesum et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum | Dom. Sexagesimae | 14 years 1 week ago |
| 002041 | A | Cum turbae irruerent ut audirent verbum domini et ipse stabat secus stagnum Genesareth piscatores autem descenderant et lavabant retia in capturam | Dom. Pentecostes | 14 years 1 week ago |
| 002042 | A | Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum alleluia | Dom. p. Epiphaniam | 14 years 1 week ago |
| 002043 | A | Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis spiritum veritatis qui a patre procedit ille testimonium perhibebit de me alleluia | Dom. post Ascensionem | 14 years 1 week ago |
| 002044 | A | Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia | Ad Processionem | 14 years 1 week ago |
| 002045 | A | Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces | Blasii | 14 years 1 week ago |
| 002046 | A | Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris tunc erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua | 14 years 1 week ago | |
| 002047 | A | Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria domini colliget te | Ad Completorium | 14 years 1 week ago |
| 002048 | A | Cum videritis abominationem desolationis quae dicta est a Daniele propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat | Dom. 24 p. Pent. | 14 years 1 week ago |
| 002049 | A | Cum vidissent turbae signum quod fecerat Jesus dicebant vere hic est propheta qui venturus est in mundum | Dom. 4 Quadragesimae | 14 years 1 week ago |
| 002050 | A | Cum vidisset beatus Silvester se a militibus conventum conversus ad discipulos suos dixit eis ecce adest tempus quod nos lectio docuit operum nostrorum assignet affectus | Silvestri | 14 years 1 week ago |
| 002051 | A | Cum vidisset Jesus fidem illorum dixit paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam quia fides tua te salvum fecit alleluia | Dom. 20 p. Pent. | 14 years 1 week ago |
| 002052 | A | Cum vidisset Jesus turbas ascendit in montem et cum sedisset aperiens os suum docebat eos dicens beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum | Comm. plurimorum Martyrum | 14 years 1 week ago |
| 002053 | A | Cum vidisset proconsul sanctum domini nimio furore arreptus gravissimam jubet subire sententiam | Cucuphatis | 14 years 1 week ago |
| 002054 | A | Cum vir beatissimus urbi Ticinensi appropinquaret Syrus populus ei obviam acclamabat dicens ingredere ingredere desiderabilis pater revoca errantes doce imperitos libera quos captivos crudelissimus detinet hostis | Syri | 14 years 1 week ago |
| 002054a | AV | Hora igitur eadem quique tetigerunt eum infirmi sanati sunt | Syri | 14 years 1 week ago |
| 002055 | A | Cum vocatus fueris ad nuptias recumbe in novissimo loco ut dicat tibi qui te invitavit amice ascende superius et erit tibi gloria coram simul discumbentibus alleluia | Dom. 18 p. Pent. | 14 years 1 week ago |
| 002056 | A | Cumque ascendisset Judas de lacu perrexit ad locum ubi jacebat sancta crux alleluia | Inventio Crucis | 14 years 1 week ago |
| 002057 | A | Cumque beatus Germanus in omnibus Christi mandatis ambularet circumquaque regiones vel urbes exhortationis gratis perlustrabat | Germani Parisien. | 14 years 1 week ago |
| 002058 | A | Cumque bonae indolis vir caro nutriretur affectu magno virtutum crevit augmento et studiose divitias epotavit scripturas | Galli | 14 years 1 week ago |
| 002059 | A | Cumque dulcem sanae doctrinae saporem praegustasset Afra puellas suas allocuta promptas eas ad viam vitae pedisequas invenit | Afrae | 14 years 1 week ago |
| 002060 | A | Cumque esset in laicali ordine positus pleniter sacris paginis fuit edoctus | Prosperi | 14 years 1 week ago |
| 002061 | A | Cumque impiissimus Quintianus mamillas beatae Agathae torqueri juberet at illa cum ingenti gaudio exclamavit et dixit o impie crudelis et dire tyranne non es confusus amputare in femina quod ipse in matre suxisti | Agathae | 14 years 1 week ago |
| 002062 | A | Cumque in specu posito submitti panem diabolus conspiceret jactavit lapidem et tintinnabulum fregit | Benedicti | 14 years 1 week ago |
| 002063 | A | Cumque intuerentur in caelum euntem illum dixerunt alleluia | Ascensio Domini | 14 years 1 week ago |
| 002064 | A | Cumque isset peregre sed nesciente sed domino ducente Emiliam pervenit ubi gratanter receptus sacratus est episcopus | Prosperi | 14 years 1 week ago |
| 002065 | A | Cumque martyr duceretur ut ignibus combureretur expansis manibus et oculis caelo intentis suppliciter orabat dicens domine qui ut ipse dixisti non justos sed peccatores vocare venisti propter ingenitam tibi clementiam suscipe meam modo paenitentiam ut per ignem hunc temporalem evadere merear poenam aeternalem | Afrae | 14 years 1 week ago |
| 002066 | A | Cumque missi ad sanctam legionem venissent strinxerunt in sanctos martyres crudeles impium ferrum | Mauritii et sociorum | 14 years 1 week ago |
| 002067 | A | Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento | Othmari | 14 years 1 week ago |
| 002068 | A | Cumque noctis excubias divina laude continuat tremor Afram occupat admirantem quid velit quod eam talis hospes adiit | Afrae | 14 years 1 week ago |
| 002069 | A | Cumque pervenissent ad loca municipii quae Augusta veremandorum nuncupatur | Quintini | 14 years 1 week ago |
| 002070 | A | Cumque Porphyrius papiam introisset audito quod vir dei missarum sollemnia celebraret furens ad eum affligendo festinavit | Yventii | 14 years 1 week ago |
| 001974 | A | Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori mortis clamantes hosanna in excelsis | Dom. in Palmis | 14 years 1 week ago |
| 001975 | A | Cum appropinquaret dominus Jerusalem videns civitatem flevit super illam et dixit quia si cognovisses et tu quia venient dies in te et circumdabunt te et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te eo quod non cognovisti tempus visitationis tuae alleluia | Dom. 11 p. Pent. | 14 years 1 week ago |
| 001976 | A | Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domino est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David | Dom. in Palmis | 14 years 1 week ago |
| 001977 | A | Cum artifices de parvitate cujusdam inter se tabulae conquirerent paululum illis a labore cessantibus beati Galli meritis major ceteris apparuit | Galli | 14 years 1 week ago |
| 001978 | A | Cum audiret quod Jesus Nazarenus transiret clamabat dicens Jesu fili David miserere mei | Dom. Quinquagesimae | 14 years 1 week ago |
| 001979 | A | Cum audisset centurio de Jesu misit ad eum seniores Judaeorum rogans eum ut veniret et sanaret servum ejus amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel | Dom. 3 p. Epiph. | 14 years 1 week ago |
| 001980 | A | Cum audisset Job nuntiorum verba sustinuit patienter et ait si bona suscepimus de manu domini mala autem quare non sustineamus in omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum aliquid contra deum locutus est | De Job | 14 years 1 week ago |
| 001981 | A | Cum audisset Petrus quia dominus est tunica succinxit se erat enim nudus et misit se in mare alleluia | 14 years 1 week ago | |
| 001982 | A | Cum audisset Petrus quia dominus est tunica succinxit se et misit se in mare et clamavit voce magna dicens exi a me domine quia homo peccator sum | Dom. 6 p. Pent. | 14 years 1 week ago |
| 001983 | A | Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes hic est qui venturus est in salutem populi haec est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos | Dom. in Palmis | 14 years 1 week ago |
| 001984 | A | Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret in me filium suum in gentibus continuo non acquievi carni et sanguini nec alibi ad antecessores meos apostolos | Conversio Pauli | 14 years 1 week ago |
| 001984a | AV | Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam dei et expugnabam illam | Conversio Pauli | 14 years 1 week ago |
| 001984za | AV | Deus praeordinavit me | Conversio Pauli | 14 years 1 week ago |
| 001985 | A | Cum autem descendisset Jesus de monte ecce leprosus veniens adorabat eum dicens domine si vis potes me mundare et extendens manum tetigit eum dicens volo mundare | Dom. 3 p. Epiph. | 14 years 1 week ago |
| 001986 | A | Cum autem effudisset Maria alabastrum super caput domini impleta est domus ex odore unguenti | Mariae Magdalenae | 14 years 1 week ago |
| 001987 | A | Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Jesum stantem ad dexteram patris | Stephani | 14 years 1 week ago |
| 001988 | A | Cum autem sero esset factum coepit paterfamilias suis mercedem dare cultoribus incipiens a novissimis usque ad primos | Dom. Septuagesimae | 14 years 1 week ago |
| 001989 | A | Cum autem sero factum esset dixit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem | Dom. Septuagesimae | 14 years 1 week ago |
| 001990 | A | Cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem et quae ventura sunt annuntiabit vobis alleluia | Dom. 4 p. Pascha | 14 years 1 week ago |
| 001991 | A | Cum autem venerit paraclitus quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis qui a patre procedit ille testimonium perhibebit de me alleluia | Dom. post Ascensionem | 14 years 1 week ago |
| 001992 | A | Cum beati martyres pervenissent ad locum ubi decollandi erant sanctus Januarius cum ceteris flectens genua orabat dicens domine Jesu Christe suscipe spiritum nostrum in pace | Januarii | 14 years 1 week ago |
| 001993 | A | Cum descendisset Jesus de monte secutae sunt eum turbae multae ecce homo leprosus veniens adorabat eum dicens domine si tu vis potes me mundare | Dom. 3 p. Epiph. | 14 years 1 week ago |
| 001994 | A | Cum discubuisset dominus Jesus in domo Simonis pharisaei leprosi mulier quae erat in civitate peccatrix attulit alabastrum unguenti | Mariae Magdalenae | 14 years 1 week ago |
| 001995 | A | Cum egrederetur sanctus Findanus de terra nativitatis suae sicut Jacob de Bersabee cognovit per visum futurae suae habitationis locum per reflexos aquarum decursus sibi designatum | Findani | 14 years 1 week ago |
| 001996 | A | Cum ejecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae | Dom. 3 Quadragesimae | 14 years 1 week ago |
| 001997 | A | Cum ergo sint apud deum meritis excelsi apud homines loco tenetur humili | Inventio Stephani | 14 years 1 week ago |
| 001998 | A | Cum essent in tormentis martyres Christi caelestia contemplantes dicebant adjuva nos domine ut perficiamus opus tuum sine macula | Comm. plurimorum Martyrum | 14 years 1 week ago |
| 001999 | A | Cum esset Bethaniae Jesus venit Maria habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus | Mariae Magdalenae | 14 years 1 week ago |
| 002000 | A | Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia | Vigilia Nat. Domini | 14 years 1 week ago |
| 002001 | A | Cum esset Petrus in cruce orabat dominum dicens gratias tibi ago pastor bone qui me ad hanc gloriam perducere dignatus es peto ergo ut oves quas tradidisti mihi participentur mecum de gratia tua in sempiternum | Petri | 14 years 1 week ago |
| 002002 | A | Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati stetit Jesus in medio et dixit eis pax vobis alleluia | Octava Paschae | 14 years 1 week ago |
| 002003 | A | Cum evigilasset Jacob a somno ait vere dominus est in loco isto | In Dedicatione Ecclesiae | 14 years 1 week ago |
| 002004 | A | Cum evigilasset Jacob a somno ait vere locus iste sanctus est | In Dedicatione Ecclesiae | 14 years 1 week ago |
| 002005 | A | Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua | 14 years 1 week ago | |
| 002006 | A | Cum factus esset Jesus annorum duodecim ascendentibus illis in Jerusalem secundum consuetudinem diei festi consummatisque diebus cum redirent remansit puer in Jerusalem et non cognoverunt parentes ejus | Dom. 1 p. Epiphaniam | 14 years 1 week ago |
| 002008 | A | Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis | 14 years 1 week ago |